…einer jeden liturgischen „Jahreszeit“ geschieht mit der Vesper des Vortags.
So ändern sich, wenn der Advent beginnt. der Vers und die Antiphon des Magnificat:
℣. Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustum.
℟. Aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.
Canticum: Magnificat
Ant. Ecce nomen Dómini * venit de longínquo, et cláritas eius replet orbem terrárum.
Canticum B. Mariæ Virginis,Luc. 1:46-55
Magníficat * ánima mea Dóminum.
Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ecce nomen Dómini venit de longínquo, et cláritas eius replet orbem terrárum.
Und so beginnt auch der diesjährige Adventskalender auf PuLa und ich weiß so wenig wie noch nie, wo es hingehen wird. Thema ist aber, wie offenkundig sein sollte, das Stundengebet der Kirche, das Divinum Officium, in der Form, versteht sich, bevor „eine Handgranate in den Psalter geworfen wurde, also vor den „Reformen“ nach dem letzten Ökumenischen Konzil.
Einen Kommentar schreiben